- CETIS
- I.CETISCiliciae regio. Ptol.II.CETISregio apud Ptol. et Basilium Seleuciensem l. 1. de vita S. Theolae. Auctor primi libri Macchabaeorum, haudquaquam contemnendus scriptor, putavit haud dubie Chittim esse Macedones. Quippe statim initiô l. x. v. 1. nartat Alex. Macedonem egressum esse ἐκ τῆς γῆς χετιΐμ ex terra Chethim. Et c. 8. v. 5. Perseum illum Macedonem, de quo Romani triumphârunt, vocat Κιττιέων βαςιλέα, Citieorum Regem. Cui seutentiae videtur non parum accedere roboris, ex eo, quod Esaias c. 23. v. 1. Tyriis excidium interminatus, addit, fore ut reveletur, 1. c. erumpat in illos hoc malum, a terra Chittim, quod referunt ad Macedonas, qui Alexandro duce Tyrum oppugnârunt, et devastârunt. Eodem facit, quod ad cetthim videtur alludere Macedoniae vetus nomen Macettia, vel Macetia, unde populi Macetae. Hesych. Μακεττία, ἡ Μακεδονια. Bochartus tamen, l. 3. Phaleg. c. 5. Chittim Italos potius esse opinatur, primo quia, cum Daniel Alexandrum nominet Regem Iavan, si dicatur idem Rex Chittim, confunderentur Iavan et Chittim, quae manifeste distinxit Moses. Secundo, quia in Balaami vaticinio Numer. c. 24. v. 24. Naves a parte Chittim affligent Assyrios, et Ebraeos. Ubi Hieronymus reddit De Italia. Rursus Dan. c. 11. v. 29. 30. De Chittaeis ea dicuntur, quae merito ad Romanos referunt fere quotquot sunt interpretes: Constitutô, inquit, tempore, Antiochus rursus invadet Austrum, i. e. Aegyptum, sed posterior primae non erit similis: supervenient enim naves Chittim et invitus regredietur. Ubi naves Chittim haud dubie sunt naves Romanorum, Caiô Popili duce, quorum metu Antiochus re infectâ discessit. Itaque in Vulgato interprete, pro Chittim, Romanos legas. Denique Dzech. c. 27. v. 6. Hebraea verba ex insulis Chittim, Chaldaeus reddit e provincia Apuliae, et Vulgatus interpres ex insulis Italiae. Tertio, quia vestigia>huius nominis reperiuntur in Italia, nam urbs Κετία Cetia, apud Halicarnasteum, l. 8. p. 376. una fuit e 7. urbibus a Coriolano captis, quas, in eius vita, Plutarchus testatur fuisse μεγάλας, καὶ πολυανθρώπους magnas et populosas. Occurrit item Ε᾿χετία Echetia, Italiae urbs, apud Steph. cadem, ut videtur cum Echetra, vel Ecetra in volscis clarissimâ, et inter Aequos, ac Hernicos locô valde commodô sitâ, cuius post Dionysium, l. 4. 6. 8. 10. et Livium, l. 2. et 3. meminit idem Steph. Est item circa Cumas Κετὸς Cetus fluv. in quo tradit Aristot. l. de Mirabil. plantas ἀπολιθοῦςθαι. Unde Cetum colligas eum esse fluvium, quem alii Silarum vocant. Nam de Silaro Campaniae amne id ipsum referunt Strabo, l. 5. extr. Plin. l. 2. c. 103. Silius Italicus. l. 8. v. 582. Quarto, quia non desunt, qui Romanos et Latinos aslerunt e Citiis vel Cetiis traxisse originem, atque hanc illis fuisse priscam appellationem. Eusebius: Κίτιοι, ἐξ οὗ Λατῖνοι, οἳ καὶ Ρ῾ομαῖοι. Suidas in Λατῖνος, Τήλεφος υἱὸς Η῾ρακλέους, ὁ ἐπικληθεὶς Λατῖνος μετωνόμαςε τοὺς πάλαι Κητίους λεγομένους νυν̑Λατινους. Idem habent Cedrenus, et Chronicon Alexandrinum. 5. Denique quia in ipsa voce Chittim Latinorum nomen latet, saltem a latendo dici Latinum plerique consentiunt, nam Arabicâ dialectô, quae hebraeae linguae ramus est, Chetema est abscondere, et Chetim occulius, latens, quâ voce nihil frequentius. Nic. Lloydius.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.